Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.13 Cic. Rep. 1.15 () >>Cic. Rep. 1.17

1.14

Nam cum P. Africanus hic, Pauli filius, feriis Latinis Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero; quem cum comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid tu, inquit, tam mane, Tubero? dabant enim hae feriae tibi oportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras. Tum ille: Mihi vero omne tempus est ad meos libros vacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc praesertim motu rei publicae. Tum Scipio: Atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo. Et ille: At vero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio. [Note] Libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur.

ch. 10 1.15

Tum ille: Visne igitur, quoniam et me quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane, videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit, de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu? neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam ratio quaerenda sit. Hic Scipio: Quam vellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera, tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere. Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu. Quo etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem

-- --

eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.13 Cic. Rep. 1.15 () >>Cic. Rep. 1.17

Powered by PhiloLogic